HISTORIA LIBRI ACTUUM APOSTOLORUM

CAPUT LXXII: De recepta praedicatione a gentibus

#Act. XIII#Act. XIV

Audientes autem gentes mentionem de salute sua gavisae sunt, et glorificabant Deum. Et crediderunt ex eis multi. Judaei tamen zelo, et livore invidiae succensi, concitabant mulieres religiosas et primarios civitatis, et excitabant persecutionem in Paulum et Barnabam, et ejecerunt eos de finibus suis. At illi, excusso pulvere pedum, juxta quod praeceperat Dominus in testimonium illis, venerunt Iconium. Et ingressi civitatem locuti sunt in synagoga, et credidit copiosa multitudo Judaeorum, et Graecorum. Et demorati sunt ibi multo tempore fiducialiter praedicantes, Domino praedicationem eorum miraculis confirmante. Nonnulli tamen de Judaeis in incredulitate pertinaces, suscitaverunt, et ad iracundiam concitaverunt animos gentium adversus credentes. Et divisa est civitas, quibusdam faventibus Judaeis, aliis faventibus apostolis. Et cum factus esset impetus gentilium, et Judaeorum cum principibus suis, ut contumeliis afficerent apostolos, et lapidarent, id est lapidibus fugarent eos, confugerunt ad civitatem Lycaoniae, scilicet Lystram, et Derben. Et cum hic dictum sit venerunt Lystram, juxta consequentiam sermonis, in sequenti ubi dicitur. Erat quidam infirmus Lystris, potius dicendum fuit Lystriae. Sed potest nomen civitatis multiplicem habere declinationem, ut dicatur Lystra, Lystrae, vel Lystrae, Lystrarum, vel Lystris, indeclinabile. Unde sequitur: Et erat quidam vir Lystris, quod Graeco consonat ubi habetur: Paulus et Barnabas morabantur in Lystris. Erat autem vir iste infirmus pedibus, claudus ex utero matris suae, et sedebat, quia nec ambulare, nec stare poterat, nec unquam ambulaverat. Hic audivit Paulum loquentem. Quem intuitus Paulus, et videns Spiritu sancto revelante, quia haberet fidem, ut salvus fieret, scilicet tantam, quae ad salutem sufficeret. Vel videns, quia se salvandum crederet, dicit magna voce: In nomine Domini nostri Jesu Christi surge, et sta super pedes tuos rectus. Et statim exsiliit, et ambulabat. Turbae autem cum viderent, quod fecerat Paulus putabant ipsum, et socium Barnabam deos esse, et in forma humana eis apparuisse, et levaverunt vocem dicentes: Dii similes facti hominibus, descenderunt ad nos. Et vocabant Barnabam Jovem, quia prior esse videbatur, Paulum vero Mercurium, qui semper juxta eorum opinionem, Jovem comitabatur, qui eloquens, et litteratus fuisse traditur, et facundiam hominibus praestare videbatur. Unde Mercurius, quasi medius currens inter aures et linguas a Latinis dicitur, a Graecis vero Hermes, id est interpres dicitur. Sacerdos quoque Jovis, qui erat in civitate voluit sacrificare Barnabae et Jovi, afferens tauros ad immolandum, et coronas. Vel ad ornandum faciem templi, juxta ritum gentilium, vel ut capitibus eorum imponerent ad ornatum, aut pro aliqua alia causa, vel religione nobis ignota. Ut autem audierunt Paulus et Barnabas, quod divinos honores vellent eis exhibere, sciderunt vestimenta sua, quod semper faciebant Judaei audita blasphemia in Deum, et prohibuerunt sibi talia exhiberi, dicentes se esse homines mortales, qui potius venerant, ut eos revocarent ab idololatria, et vix sedaverunt turbas, ne sibi immolarent.